monumenta.ch > Cassiodorus > 1
>>> Cassiodorus, De Orthographia, II.

Cassiodorus, De Orthographia, CAPUT PRIMUM. [Cnaei Cornuti de Enuntiatione vel Orthographia ista relata sunt.]

1 Animadverti quosdam, Emili amice, eruditos etiam m litteram, nec ubi oporteat dicentes, nec ubi oporteat supprimentes. Hoc ne fiat, hinc observari poterit, si simul subiiciam, si quid ad rectam scripturam pertinet, et ad divisionem syllabarum. Igitur si duo verba coniungantur, quorum prius m consonantem novissimam habeat, posterius a vocalibus incipiat, m consonans perscribitur quidem; caeterum in enuntiando durum et barbarum sonat.
2 At si posterius verbum quamlibet consonantem habuerit, vel vocalem positam loco consonantis, servat m litterae sonum; par enim atque idem est vitium, ita cum vocali sicut cum consonante m litteram exprimere.
3 Est quaedam littera in F litterae speciem figurata, quae digamma nominatur, quae duos apices ex gamma littera habere videtur. Ad huius similitudinem soni nostri coniunctas vocales digammon appellare voluerunt, ut est votum, virgo. Itaque in prima syllaba digamma et vocalem oportuit poni, fotum, firgo: quod et Aeoli fecerunt et antiqui nostri, sicut scriptura in quibusdam libellis declarat.
4 Hanc litteram Terentius Varro dum vult demonstrare, ita perscribit VA: qui ergo in hac syllaba sonus est, idem litterae erit. Nos hodie u litteram in duarum potestatem coegimus; nam modo pro digamma scribitur, modo pro vocali. Vocalis est, cum ipsa per se est. Hoc enim cum caeteris quoque vocalibus patitur. Si cum alia vocali est, digamma est, quae est consonans. Tres vocales quibusdam videntur esse sub una syllaba vacuae.
5 Errant si ita putant; nam nusquam apud Graecos, neque apud Latinos ex tribus vocalibus syllaba constat: quare similiter hic quoque digamma erit, et duae vocales similiter.
6 Sed cadit in quaestionem, et aliis per t, aliis per d, placet scribi. Apud antiquos enim scio sed sedum fuisse: unde nos, duabus litteris novissimis ablatis, reliquas litteras, salva d, in usum habemus: quemadmodum si quaereretur, sat, qualiter scribi oportet, diceremus per t, quod integrum eius sit satis.
7 Q littera tunc recte ponitur, cum illi statim u littera, et alia quaelibet una, pluresve vocales coniunctae fuerint, ita ut una syllaba fiat. Caetera per c scribuntur. Hoc Lucio quoque videtur. Nonnulli putant auribus deserviendum, atque ita scribendum, ut auditur. Est enim fere certamen de recta scriptura, in hoc, utrum quod audimus, an quod scribi oportet, scribendum sit; ego non omnia auribus dederim. Quotidie, sunt qui per co, cotidie scribant: quibus peccare licet; desinerent si scirent quotidie inde tractum esse, a quot diebus, hoc est, omnibus diebus. Qui, syllaba per q, u, i, scribitur: si dividitur, ut, si cui, ut huic, per c.
8 Hoc item in caeteris notabimus, ut in divisione c littera sequatur (si tamen secundum antiquam enuntiationem fuerit), quoniam genitivus et ablativus non dividitur.
9 Causam, per unam s; nec quemquam moveat antiqua scriptura; nam et accusare per duo ss seripserunt; sicut fuisse, ivisse, esse et caussasse per duo ss scriptum invenio. In qua enuntiatione quomodo duarum consonantium sonus exaudiatur non invenio.
10 Vostra olim ita per o, hodie per e: ut, advorsa adversa, pervorsa perversa, votare vetare, vortex vertex, convollere convellere, amploctere amplectere.
11 Malo, qui putant ab eo quod est Graece μᾶλλον comparativo modo descendisse, et per duo ll scribunt, peccant. Non enim a Graeco translatum est, sed ab antiquorum consuetudine, qui primo magis volo dixerunt, postea a pluribus elisionibus hoc verbum angustaverunt; ut, mage volo, deinde mavolo, quod frequentissimum apud illos est: novissimo hoc subsistit, ut malo esset.
12 Sed malle per duas ll, magis enim velle est. Item nolo per unum l: nolle per duo ll; nolo enim ne volo est, nolle, ne velle. Denique ut se verbum habet, ita ea quae ex illo componuntur.
13 Alia sunt quae per duo u scribuntur, quibus numerus quoque syllabarum crescit. Simili enim vocali vocalis adiuncta, non solum non cohaeret, sed etiam syllabam auget; ut, vacuus, ingenuus, occiduus, exiguus. Eadem divisio vocalium in verbis quoque est, metuunt, statuunt, tribuunt, acuunt. Ergo hic quoque c littera, non q apponenda est.
14 Lacrumae, an lacrimae; maxumus an maximus; et si quae similia sunt, quomodo scribi debeant, quaesitum est. Terentius Varro tradit Caesarem per i eiusmodi verba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam; sed ego in antiquiorum multo libris, quam Caius Caesar est, per u pleraque scripta invenio. Optumus, intumus, pulcherrumus, lubido, dicundum, faciundum, maxumae, monumentum, contumelia, minumae.
15 Melius tamen est, et ad enuntiandum, et ad scribendum, i litteram pro u ponere, in quod iam consuetudo inclinavit.
16 Vineas, per e quidam scribendas tradiderunt, si hae significarent quas in agris viderimus: ac contra per i vinias illas sub quibus latere miles solet, quod discrimen stultissimum est. Nam neque aliunde vineae castrenses dictae sunt, quam quod vineis illis agrestibus similes sunt.
17 Exstinguunt, per u et o: qualem rationem supra reddidi de q littera, quam dixi oportere in omni declinatione duas vocales habere, talis hic quoque intelligenda est, exstinguo; est enim, ab ex, et stinguo, et ob hoc exstinguont, licet enuntiari non possit.
18 Intervallum duas ll habet; vallum enim ipsum non aliter scribitur, a quo intervallum. Varro dicit intervalla esse spatia quae sint inter capita vallorum, id est stipidum, quibus vallum fit, unde caetera quoque spatia dicunt.
19 Observanda pusillo diligentius praepositionum cum verbis a vocalibus compositio, ut consonantes novissimas praepositionum sciamus non durare, sed mutari plerumque. Itaque nonnunquam quae consonantes verborum aut vocabulorum primo loco sunt, easdem necesse est fieri et in praepositionibus, quae propter lenitatem quoque omnino enuntiari saepe litterae praepositionum non possunt: quando autem fiat, quando non, sono internoscimus.
20 Accedo duo cc, attuli duo tt, assiduus duo ss, arrideo duo rr, apparo duo pp, annuo duo nn, alligo duo ll. In his non solum propter lenitatem consonantes mutantur, sed etiam quod nullo modo sonare d littera potest. Ubi sonat, et ibi scribitur, cum f consonanti adiungitur; ut adfluo, adfui, adfectus; contra b non sonat, offui, offero, offendo.
21 In aliis etiam consonantibus idem patitur, ut suggero; ostendi enim supra digamma consonantis vim habere.
22 Est ubi b, quamvis incredibile est, in s cogatur; ut suscipere, sustinere, suspendere, suscitare: et quod antiqui dixerunt sustollere, nos praeterito sustuli.
23 Item praepositio ad f litteram formatur: ut, effluo, effodio, effero, efficio, nec minus informatur escendo: alicubi tamen sonat, et ob hoc necessario scribitur exsilio, exsicco. Itaque ubi sonaverit ibi ponemus.
24 Tamtus et quamtus in medio m habere debent, quam enim et tam est: unde quamtitas, quamtus, tamtus. Nec quosdam moveat, si n sonat; iam enim supra docui n sonare debere, tametsi in prima scriptura m posita sit.
25 Exsilium cum s (ex solo enim ire est) quasi exsolium, quod Graeci ἐξορισμόν dicunt: antiqui exsoles dicebant.
26 H, sicut in quaestione est littera sit, necne; sic nunquam dubitatum est secundo loco a quacunque consonante poni debere, quod solus Varro dubitat. Vult enim auctoritate sua efficere, ut h prius ponatur ea littera, quae aspirationem conferat; et tanto magis hoc tentat persuadere, quod vocalibus quoque dicat anteponi: ut, haeres, hircus.
27 Sed Varronem praeterit, consonantem ideo secundo loco h recipere, quod non possit ante aspirationem nisi vocales habere. Itaque et ante, et post, si h littera cuicunque tali adiungatur, non sonabit. Haec enim natura vocalium est, ut sive ante se, sive post se habeant h, quoquo genere, enuntiationem non impediant.
28 Praeterea in libro quem de Grammatica Varro scripsit, cum de litteris dissereret, ita h inter litteras non esse disputavit. Quod multo minus mirum, quam quod x quoque litteram esse negat. In quo quid viderit, nondum deprehendi: ipsius verba subiiciam. Litterarum partim sunt et dicuntur: ut, a et b; partim dicuntur et non sunt, ut h et x; partim sunt, neque dicuntur, ut φ, ψ Vehemens et vemens apud antiquos, et apud Ciceronem lego; aeque prehendo, et prendo, hercule et hercle, nihil et nil.
29 Haec observari eatenus poterunt consuetudine potius quam ratione, in his praecipue verbis quae aspirationem habere debent.
30 Y littera antiqui non semper usi sunt, sed aliquando loco illius u ponebant. Itaque in illorum quoque libris hanc scripturam observandam censeo, Suriam, Suracusas, sumbola, sucophantas; at in nostris corrumpi non debet. Illud etiam non video, quare huic litterae h aspirationis gratiam amoveam; ipsa enim per se aspirativa est, et quocunque vocabulo primum locum habuerit, aspiratur, Yacinthus, Yllus, Ymetus; et tanto magis aspiratio addenda non est, quanto apud Latinos vocabula non sunt hac littera notata.
31 Varroni enim placet r litteram, si primo loco ponatur, non aspirari. Lector enim ipse, inquit, intelligere debet Rodum, tametsi h non habeat, Rhodum esse; retorem esse rhetorem. Sed eadem observatio non necessaria est in r littera; sunt enim verba primo loco r litteram habentia, non minus Latina quam Graeca.
32 Itaque merito auferemus aut amovebimus aspirationem a Roma, regina, rapa, Rodus.
33 Z in antiquis libellis modo scripta est, modo non: sed pro illa duae ss ponebantur, ut crotalizo crotalisso; malacizo malacisso, et bis similia. Sed viderint illi, qui cum verbis integris Graecorum uti non erubuerint, erubescendum crediderunt litteras Graecas intermiscere. Nobis satius est alieno bene uti, quam nostro [ed., nostra apponere] ineleganter.
Cassiodorus HOME



>>> Cassiodorus, De Orthographia, II.
monumenta.ch > Cassiodorus > 1